Bono. Megadorvs Quid fide? Evclio Bona. Megadorvs Quid factis? Evclio Neque malis neque improbis. Megadorvs Aetatem meam scís? Evclio Scio esse grandem, item ut pecuniam. Megadorvs Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia semper sum arbitratus et nunc arbitror. Evclio Aurum huic olet. quid nunc me vis? Megadorvs Quoniam tu me et ego te qualis sis scio, quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae, filiam tuám mi uxorem posco. promitte hoc fore. Evclio Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas. nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis. Megadorvs Neque edepol ego te derisum venio neque derideo, neque dignum arbitror. Evclio Cur igitur poscis meam gnatam tibi? Megadorvs Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos. Evclio Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem, factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum; nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem. et te utar iniquiore ét meus me ordo inrideat, neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat: asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.