is ex se hĂșnc reliquit qui hic nunc habitat filium pariter moratum ut pater avosque huius fuit. huic filia una est. ea mihi cottidie aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat, dat mihi coronas. eius honoris gratia feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio, quo illam facilius nuptum, si vellet, daret. nam eam compressit de summo adulescens loco. is scit adulescens quae sit quam compresserit, illa illum nescit, neque compressam autem pater.