nimis malé timui. prius quam íntro redii, exanimatus fui. redeo ad te, Megadore, si quid me vis. Megadorvs Habeo gratiam. quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui. Evclio Dum quidem né quid perconteris quod non lubeat proloqui. Megadorvs Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum? Evclio Bono. Megadorvs Quid fide? Evclio Bona. Megadorvs Quid factis? Evclio Neque malis neque improbis. Megadorvs Aetatem meam scís? Evclio Scio esse grandem, item ut pecuniam. Megadorvs Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia semper sum arbitratus et nunc arbitror. Evclio Aurum huic olet. quid nunc me vis? Megadorvs Quoniam tu me et ego te qualis sis scio, quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae, filiam tuám mi uxorem posco. promitte hoc fore. Evclio Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas. nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis. Megadorvs Neque edepol ego te derisum venio neque derideo, neque dignum arbitror. Evclio Cur igitur poscis meam gnatam tibi? Megadorvs Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos. Evclio Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem,