quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus? nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi. ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis. istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram, nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros. Evnomia Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? Megadorvs Eloquar. nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum? Evnomia Novi, hominem haud malum mecastor. Megadorvs Eius cupio filiam virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror. scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet. Evnomia Di bene vortant. Megadorvs Idem ego spero. Evnomia Quid me? num quid vis? Megadorvs Vale. Evnomia Et tu, frater.— Megadorvs Ego conveniam Eúclionem, si domi est. sed eccum video . nescio unde sese homo recipit domum. Evclio Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo; itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium venit neque magister quem dividere argentum oportuit. nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est. Megadorvs Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies. Evclio Di te ament, Megadore. Megadorvs Quid tu? recten atque ut vis vales? Evclio Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.