ímpera, si quíd vis. Evnomia Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror, téd id monitum advénto. Megadorvs Soror, móre tuo facis. Evnomia Fáctum volo. Megadorvs Quid ést id, sorór? Evnomia Quod tibí sempitérnum salútare sit: liberís procreándis (ita dí faxint) volo te úxorem domum dúcere. Megadorvs Ei occidí. Evnomia Quid ita? Megadorvs Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt tua dícta, soror: lapidés loqueris. Evnomia Heia, hoc face quod te iubet soror. Megadorvs Si lubeat, faciam. Evnomia In rem hoc tuam est. Megadorvs Vt quidem emoriar prius quam ducam. sed hís legibús si quam dáre vis dúcam: quae crás veniat, peréndie forás feratur; his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna. Evnomia Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote; sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas. eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam. Megadorvs Núm non vis me intérrogare te? Evnomia Ímmo, si quid vís, roga. Megadorvs Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,