me rursum quantum potero tantum recipiam. Evnomia Velím te arbitrári med haéc verba, fráter, meai fidei tuaique rei causa facere, ut aequom est germanam sororem. quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi; nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam ullam esse aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo. verum hoc, frater, unum tamen cogitato, tibi proximam me mihique esse item te; ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur et mihi te et tibi me consulere et monere; neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári, quin participem pariter ego te et tu me ut facias. eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi, ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem. Megadorvs Da mi, optuma femina, manum. Evnomia Vbi ea est? quis ea est nam optuma? Megadorvs Tu. Evnomia Túne ais? Megadorvs Si négas, nego. Evnomia Decet te équidem vera próloqui; nam optúma nullá potest eligi: alia ália peior, fráter, est. Megadorvs Idem ego árbitror, néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror. Evnomia Dá mihí óperam amabó. Megadorvs Tuast, útere atque