inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio; agri reliquit ei non magnum modum, quo cum labore magno et misere viveret. ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit, coepi observare, ecqui maiorem filius mihi honorem haberet quam eius habuisset pater. atque ille vero minus minusque impendio curare mínusque me impertire honoribus. item a me contra factum est, nam item obiit diem.