habuit, me habere honorem eius ingenio decet; quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem, cupio esse amicae quod det argentum suae. Libanvs Cupis id quod cupere te nequiquam intellego. dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus in manu sit quam tibi. Demaenetvs Argentum accepi, dote imperium vendidi. nunc verba in pauca conferam quid te velim. viginti iam usust filio argenti minis: face id ut paratum iam sit. Libanvs Vnde gentium? Demaenetvs Me defraudato. Libanvs Maxumas nugas agis: nudo detrahere vestimenta me iubes. defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola. tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu, nisi quid tu porro uxorem defraudaveris? Demaenetvs Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris. Libanvs Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.† Demaenetvs Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere: perficito, argentum hodie ut habeat filius, amicae quod det. Libanvs Quid ais tu, Demaenete? Demaenetvs Quid vis? Libanvs Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint?