istanc meretricem e proxumo Philaenium. estne hoc ut dico, Libane? Libanvs Rectam instas viam. ea res est. sed eum morbus invasit gravis. Demaenetvs Quid morbi est? Libanvs Quia non suppetunt dictis data. Demaenetvs Tune es adiutor nunc amanti filio? Libanvs Sum vero, et alter noster est Leonida. Demaenetvs Bene hercle facitis ét a me initis gratiam. verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit? Libanvs Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. Demaenetvs Fateór eam esse importunam atque incommodam. Libanvs Posterius istuc dicis quam credo tibi. Demaenetvs Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam† quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo. atque ego me id facere studeo, volo amari a meis; volo mé patris mei similem, qui causa mea nauclerico ipse ornatu per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem; neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi. eos mé decretumst persequi mores patris. nam me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam; et íd ego percupio obsequi gnato meo. volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem. quamquam illum mater arte contenteque habet, patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec. praesertim quom is me dignum quoi concrederet