frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari. Mercator Fortasse. Leonida Etiam † nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives absente ero solus mihi talentum argenti soli adnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo. Mercator Fortasse. Leonida Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers. Mercator Haud negassim.— Cleareta Néqueon ego ted interdictis facere mansuetem meis? an ita tu es animata, ut qui matris éxpers imperio sies? Philaenivm Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis? Cleareta An decorum est adversari meis te praeceptis? Philaenivm Quid est? Cleareta Hocine est pietatem colere, matris impérium minuere? Philaenivm Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo. Cleareta Satis dicacula es amatrix. Philaenivm Mater, is quaestus mihi est: lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet. Cleareta Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades. Philaenivm Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo. verum ego meas queror fortunas, cum illo quém amo prohibeor. Cleareta Ecqua pars orationis de die dabitur mihi? Philaenivm Et meam partem loquendi ét tuam trado tibi; ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum. quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi. Cleareta Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam? quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti