male servos loquere? Leonida Vapula. Mercator Id quidém tibi hercle fiet, ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie. in ius voco te. Leonida Non eo. Mercator Non is? memento. Leonida Memini. Mercator Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro. Leonida Vae te. tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?† Mercator Atque etiam pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie. Leonida Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes? ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas. Mercator Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me dare iusserit Demaenetus. Leonida Ita facito, age ambula ergo. tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur? tam ego homo sum quam tu. Mercator Scilicet. ita res est. Leonida Sequere hac ergo. praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam, cui credi recte aeque putent. Mercator Fortassis. sed tamen me numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto. lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit. Leonida Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,