neque eo esse servom in aedibus eri quí sit pluris quam illest. sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo, iam pró eis satis fecit Sticho? Libanvs Fecisse satis opinor, nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum. Leonida Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi; nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos. Dromo mercedem rettulit? Libanvs Dimidio minus opinor. Leonida Quid relicuom? Libanvs Aibat reddere quom extemplo redditum esset; nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret. Leonida Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne? Libanvs Non etiam. Leonida Hem non? si velis da , commoda homini amico. Mercator Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. Libanvs Heús iam satis tu. audin quae loquitur? Leonida Audio et quiesco. Mercator Tandem, opinor, conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire. quam mox mi operam das? Leonida Ehem, óptume. quam dudum tu advenisti? non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas), ita iracundia obstitit oculis. Mercator Non mirum factum est. sed si domi est, Demaenetum volebam. Leonida Negat esse intus. verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare, repromittam istoc nomine solutam rem futuram.