Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam. tu, verbero, imperium meum contempsisti? Libanvs Perii, hospes. Mercator Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare. Leonida Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit. Mercator Quiesce quaeso. Leonida Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis. abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi, quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle clamore ac stomacho non queo labori suppeditare. iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri? iussin columnis deici operas araneorum? iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris? nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum. quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo, dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat. em ergo hóc tibi. Libanvs Hospes, te obsecro, defende. Mercator Saurea, oro, mea causa ut mittás. Leonida Eho, ecquis pro vectura olivi rem solvit? Libanvs Solvit. Leonida Cui datumst? Libanvs Sticho vicario ipsi tuo. Leonida Váh, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,