Quid vis? Leonida Pugno malam si tibi percussero, mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas. Libanvs Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis, né hodie malo cum auspicio nomen commutaveris. Leonida Quaeso, aequo animo patitor. Libanvs Patitor tú item, cum ego te referiam. Leonida Dico ut usust fieri. Libanvs Dico hercle ego quoque ut facturus sum. Leonida Ne nega. Libanvs Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris. Leonida Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est, ille est ipsus. iam ego recurro húc. tu hunc interea hic tene. volo seni narrare. Libanvs Quin tuom officium facis ergo ac fugis? Mercator Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet, Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc. Libanvs Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis. Mercator Nemo etiam tetigit. sanun es? Libanvs At censebam attigisse propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris. Mercator Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis. Libanvs Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem. sed quid venis? quid quaeritas? Mercator Demaenetum volebam. Libanvs Si sit domi, dicam tibi.