Quid tum postea? Leonida Ait se ob asinos ferre argentum átriensi Saureae, viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet, ipsum vero se novisse callide Demaenetum. quoniam ille elocutus haec sic— Libanvs Quid tum? Leonida Ausculta ergo, scies. extemplo facio facetum me atque magnificum virum, dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi: “ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio. te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum, quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.” ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore; ille in balineas iturust, inde huc veniet postea. quid nunc consili captandum censes? dic. Libanvs Em istuc ago, quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream. iam hoc opus est † exasceatum; nam si ille argentum prius hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus. nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus, mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos, ní hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae; iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam defraudare, dixit sese óperam promiscam dare. nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus: te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream, dum argentum afferat mercator pró asinis. Leonida Faciam ut iubes. Libanvs Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit. Leonida Quid ais?