Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier. Leonida Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides me ex cursura anhelitum etiam ducere? Libanvs Age, age, mansero tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. Leonida Vbinam est erus? Libanvs Maior apud forumst, minor hic est intus. Leonida Iam satis est mihi. Libanvs Túm igitur tu dives es factus? Leonida Mitte ridicularia. Libanvs Mitto. istuc quod adfers aures exspectant meae. Leonida Animum adverte, ut aeque mecum haéc scias. Libanvs Taceo. Leonida Beas. meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo nostrum vendere atriensem? Libanvs Memini. quid tum postea? Leonida Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae pró asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit. Libanvs Vbi is homost? Leonida Iam devorandum censes, si conspexeris? Libanvs Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae? Leonida Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas. Libanvs Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. Leonida Memor es probe. verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier, ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum. dico me novisse extemplo et me eius servom praedico esse, et aedis demonstravi nostras.