Quin tu ergo rogas? Libanvs Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit? Demaenetvs Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci? Libanvs Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant. apud fústitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves. Demaenetvs Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci: ubi fit polenta, te fortasse dicere. Libanvs Ah, neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, teque obsecro hercle ut quae locutu's locutu s e s despuas. Demaenetvs Fiat, geratur mos tibi. Libanvs Age, age usque excrea. Demaenetvs Etiamne? Libanvs Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus. etiam amplius. Demaenetvs Nam quo usque? Libanvs Vsque ad mortem volo. Demaenetvs Cave sís malam rem. Libanvs Vxoris dico, non tuam. Demaenetvs Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. Libanvs Di tibi dent quaecumque optes. Demaenetvs Redde operam mihi. cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris? aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri? Libanvs Quid istúc novi est? demiror quid sit et quo evadat sum in metu. Demaenetvs Equidem scio iam, filius quod amet meus