Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio: nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes. Libanvs Quo argumento istuc? Leonida Ego dicam, quo argumento et quo modo. ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, nec dependes nec propendes—quin malus nequamque sis. Libanvs Vae tibi. Leonida Hoc testamento Servitus legat tibi. Libanvs Verbivelitationem fieri compendi volo. Quid istud est negoti? Leonida Certum est credere. Libanvs Audacter licet. Leonida Sis amanti subvenire familiari filio, tantum adest boni improviso, verum commixtum malo: omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies. Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis. tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant. Libanvs Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum. quidquid est, eloquere. Leonida Magna est praeda cum magno malo. Libanvs Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant, habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris. Leonida Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus. Libanvs Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum: pernegabo atque obdurabo, periurabo denique. Leonida Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter; fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.