et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi. nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,† nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.— Libanvs Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier atque argento comparando fingere fallaciam. iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam. ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent, quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt. unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam. sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego, aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae. sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida? metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae. Leonida Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium, ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast? maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo. quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam. Libanvs Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo. vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.