Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust. auceps quando concinnavit aream, offundit cibum; aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum; saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi. itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego, esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves; bene salutando consuescunt, compellando blanditer, osculando, oratione vinnula, venustula. si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis; savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus. haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu? Argyrippvs Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves. Cleareta Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi. Argyrippvs Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, annum hunc ne cum quiquam alio sit? Cleareta Tene? viginti minas; atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale. Argyrippvs At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui. Cleareta Dic quod lubet. Argyrippvs Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis. habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum. Cleareta Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros. postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas; ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito: modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae: si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.— Argyrippvs Interii, si non invenio ego illas viginti minas,