Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas; nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. Argyrippvs Non meum est. Cleareta Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis. verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi: si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo. Argyrippvs Quid si non est? Cleareta Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen. Argyrippvs Vbi illaec quae dedi ante? Cleareta Abusa. nam si ea durarent mihi, mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem. diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo: ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide. quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur. semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident. vetus est: nihili coactiost — scis cuius. non dico amplius. Argyrippvs Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice. tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae; me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi; ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius. nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.