ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo. Cleareta Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore. Argyrippvs Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli; solus si ductem, referre gratiam numquam potes. Cleareta Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. Argyrippvs Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes; modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras. Cleareta Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes? modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas. Argyrippvs Dedi equidem quod mecum egisti. Cleareta Et tibi ego misi mulierem: par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. Argyrippvs Male agis mecum. Cleareta Quid me accusas, si facio officium meum? nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt. Argyrippvs Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu. Cleareta Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum. quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens; is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias, vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur; neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet. volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat. vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum. Argyrippvs Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.