at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam, pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium. nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum; nam in mari repperi, hic elavi bonis. ingrata atque inrita esse omnia intellego quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo. ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias. quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias; eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala. reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo. nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret; tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es. té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres. at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet? atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi. Cleareta Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit; nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst: fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis. remigio veloque quantum poteris festina et fuge: quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert. Argyrippvs Ego pol istum portitorem privabo portorio;