Redimam. Lib. Tum tu igitur aliud cura quid lubet. ego eo ad forum, nisi quid vis. Dem. Ei, bene ambula. atque audin etiam? Lib. Ecce. Dem. Si quid te volam, ubi eris? Lib. Vbicumque libitum erit animo meo. profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi ne quid nocere possit, cum tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti tuom. quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. Dem. Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium. Lib. Nempe in foro? Dem. Ibi, si quid opus fuerit. Lib. Meminero.— Dem. Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius. eidem homini, si quid recte curatum velis, mandes: moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit. nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse quam me hunc scipionem contui. sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? atque ibi manebo apud argentarium.— Argyrippvs Sícine hoc fít? foras aédibus me éici? promerenti optume hocin preti redditur? bene merenti mala es, male merenti bona es;