Hoc agite sultis, spectatores, nunciam, quae quidem mihi atque vobis res vertat bene gregique huíc et dominis atque conductoribus. face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum. age nunc reside, cave modo ne gratiis. nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim dicam: ut sciretis nomen huius fabulae; nam quod ad argumentum attinet, sane brevest. nunc quod me dixi velle vobis dicere, dicam: húic nomen graece Onagost fabulae; Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare; Asinariam volt esse, si per vos licet. inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est. date benigne operam mihi, ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet. Libanvs Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas. Demaenetvs Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi video necesse esse eloqui quidquid roges. ita me obstinate adgressu's adgressu s e s , ut non audeam profecto, percontanti quin promam omnia. proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias. Lib. Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave míhi mendaci quicquam.