Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. nunc tu divine húc fac adsis Sosia (audis quae dico, tam etsi praesens non ades), fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus ut abigas; quovis pacto fac commentus sis. volo déludi illunc, dum cum hac usuraria uxore nunc mihi morigero. haec curata sint fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem. Mercvrivs Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite, nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi. nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis? ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis: ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere. pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens; ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo. si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast. amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo, quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono. nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus. capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium; atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.