Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat. Sosia Iam hic ero, cum illic censebis esse me.— Ivppiter Actutum huc redi. Alcvmena Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? Ivppiter I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. Alcvmena Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.— Ivppiter Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. nunc tu divine húc fac adsis Sosia (audis quae dico, tam etsi praesens non ades), fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus ut abigas; quovis pacto fac commentus sis. volo déludi illunc, dum cum hac usuraria uxore nunc mihi morigero. haec curata sint fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem. Mercvrivs Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite, nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi. nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis? ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis: ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero. quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere. pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens; ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri. amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo. si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast. amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,