Ego istuc curabo. Ivppiter Evocate huc Sosiam; gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. is adeo inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. Alcvmena Mirum quid solus secum secreto ille agat. atque aperiuntur aedes. exit Sosia. Sosia Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar. Ivppiter Sosia, optume advenis. Sosia Iam pax est inter vos duos? nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi. atque ita servom par videtur frugi sese instituere: proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant. sed age responde: iam vos rediistis in concordiam? Ivppiter Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. Sosia An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus. Ivppiter Habui expurigationem; facta pax est. Sosia Optume est. Ivppiter Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt. Sosia Censeo. Ivppiter Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat. Sosia Iam hic ero, cum illic censebis esse me.— Ivppiter Actutum huc redi. Alcvmena Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? Ivppiter I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. Alcvmena Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—