verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius. Alcvmena Primum cavisse oportuit ne diceres, verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. Ivppiter Iube véro vasa pura adornari mihi, ut quae ápud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia. Alcvmena Ego istuc curabo. Ivppiter Evocate huc Sosiam; gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. is adeo inpransus ludificabitur, cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. Alcvmena Mirum quid solus secum secreto ille agat. atque aperiuntur aedes. exit Sosia. Sosia Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar. Ivppiter Sosia, optume advenis. Sosia Iam pax est inter vos duos? nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi. atque ita servom par videtur frugi sese instituere: proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant. sed age responde: iam vos rediistis in concordiam? Ivppiter Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. Sosia An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus. Ivppiter Habui expurigationem; facta pax est. Sosia Optume est. Ivppiter Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt. Sosia Censeo.