Ego istaec feci verba virtute irrita; nunc, quando factis me impudicis abstini, ab impudicis dictis avorti volo. valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. iuben mi íre comites? Ivppiter Sanan es? Alcvmena Si non iubes, ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.† Ivppiter Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo, me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. Alcvmena A, propitius sit potius. Ivppiter Confido fore; nam ius iurandum verum te advorsum dedi. iam nunc irata non es? Alcvmena Non sum. Ivppiter Bene facis. nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi: capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias; irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam. verum irae si quae forte eveniunt huius modi inter eos, rursum si reventum in gratiam est, bis tanto amici sunt inter se quam prius. Alcvmena Primum cavisse oportuit ne diceres, verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. Ivppiter Iube véro vasa pura adornari mihi, ut quae ápud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.