etiam, histriones anno cum in proscaenio hic Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit. praeterea certo prodit in tragoedia. hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget, et ego una cum illo. nunc vos animum advortite, dum huius argumentum éloquar comoediae. Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia. is nunc Amphitruo praefectust legionibus, nam cum Telobois bellum est Thebano poplo. is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum, gravidam Alcumenam úxorem fecit suam. nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus, quam liber harum rerum multarum siet quantusque amator sit quod complacitum est semel. is amare occepit Alcumenam clam virum usuramque eius corporis cepit sibi, et gravidam fecit is eam compressu suo. nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove. et meus pater nunc intus hic cum illa cubat, et haec ob eam rem nox est facta longior, dum cum illa quacum volt voluptatem capit; sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet. nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini, quod ego huc processi sic cum servili schema: veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam, propterea ornatus in novom incessi modum. nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter;