Ita ingenium meumst: inimicos semper osa sum optuerier. Ivppiter Heia autem inimicos? Alcvmena Sic est, vera praedico; nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. Ivppiter Nimis iracunda es. Alcvmena Potin ut abstineas manum? nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, cum ea tú sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo. Ivppiter Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc revorti uti me purgarem tibi. nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, quam postquam audivi ted esse iratam mihi. cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. non edepol quo te esse impudicam crederem; verum periclitatus súm animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres. equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam. Alcvmena Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, testem quem dudum te adducturum dixeras, te huc non venisse? Ivppiter Si quid dictum est per iocum, non aequom est id te serio praevortier. Alcvmena Ego illúd scio quam doluerit cordi meo. Ivppiter Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.