Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi illius ira in hanc et male dicta expetent. Alcvmena Sed eccum video qui me miseram arguit stupri, dedecoris. Ivppiter Te volo, uxor, conloqui. quo te avortisti? Alcvmena Ita ingenium meumst: inimicos semper osa sum optuerier. Ivppiter Heia autem inimicos? Alcvmena Sic est, vera praedico; nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. Ivppiter Nimis iracunda es. Alcvmena Potin ut abstineas manum? nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, cum ea tú sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo. Ivppiter Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, et id huc revorti uti me purgarem tibi. nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, quam postquam audivi ted esse iratam mihi. cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. non edepol quo te esse impudicam crederem; verum periclitatus súm animum tuom, quid faceres et quo pacto id ferre induceres. equidem ioco illa dixeram dudum tibi,