Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore quí habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum. nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam; simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat. nunc Amphitruonem memet, út occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam; post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro et me quod gravidast pariat sine doloribus. Mercurium iussi me continuo consequi, si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar. Alcvmena Durare nequeo in aedibus. ita me probri, stupri, dedecoris a viro argutam meo! ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit; atque id me susque deque esse habituram putat. non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.