ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus. Amphitrvo Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. Alcvmena Edepol me libente facies. Amphitrvo Quid ais? responde mihi, quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? Alcvmena Si deliqui, nulla causa est. Amphitrvo Convenit. tu, Sosia, duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.— Sosia Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio: ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? Alcvmena Abin hinc a me dignus domino servos? Sosia Abeo, si iubes.— Alcvmena Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.— Ivppiter Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, idem Mercurius qui fit, quando commodumst, in superiore quí habito cenaculo, qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum. nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam; simul Alcumenae, quam vir insontem probri Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,