Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui. Amphitrvo Satis audacter. Alcvmena Vt pudicam decet. Amphitrvo †In verbis probas. Alcvmena Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis. Sosia Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima. Amphitrvo Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. Sosia Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis: ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus. Amphitrvo Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. Alcvmena Edepol me libente facies. Amphitrvo Quid ais? responde mihi, quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? Alcvmena Si deliqui, nulla causa est. Amphitrvo Convenit. tu, Sosia, duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.— Sosia Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio: ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? Alcvmena Abin hinc a me dignus domino servos? Sosia Abeo, si iubes.— Alcvmena Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.—