Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? Sosia Propemodum. Amphitrvo Cenavin ego heri in navi in portu Persico? Alcvmena Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. Sosia Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. Amphitrvo Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. Alcvmena Per supremi regis regnum iuro et matrem familias Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume, ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore contigit, quo me impudicam faceret. Amphitrvo Vera istaec velim. Alcvmena Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere. Amphitrvo Mulier es, audacter iuras. Alcvmena Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui. Amphitrvo Satis audacter. Alcvmena Vt pudicam decet. Amphitrvo †In verbis probas. Alcvmena Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis. Sosia Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima. Amphitrvo Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. Sosia Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis: