Quid tibi est? Amphitrvo Perii miser, quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum. Alcvmena Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio? Amphitrvo Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine. Sosia Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro. Alcvmena Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? Amphitrvo Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris. Alcvmena Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui? Amphitrvo Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius? saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. Alcvmena Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. tu si me inpudicitiai captas, capere non potes. Amphitrvo Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? Sosia Propemodum. Amphitrvo Cenavin ego heri in navi in portu Persico? Alcvmena Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. Sosia Nescio quid istĂșc negoti dicam, nisi si quispiam est AmphitruĂł alius, qui forte ted hinc absenti tamen tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. Amphitrvo Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. Alcvmena Per supremi regis regnum iuro et matrem familias Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume, ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore contigit, quo me impudicam faceret. Amphitrvo Vera istaec velim. Alcvmena Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere. Amphitrvo Mulier es, audacter iuras.