Quis igitur tibi dedit? Alcvmena Qui me rogat. Sosia Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum. Amphitrvo Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam? ain heri nos advenisse huc? Alcvmena Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. Sosia Iam illud non placet principium de osculo. Amphitrvo Perge exsequi. Alcvmena Lavisti. Amphitrvo Quid postquam lavi? Alcvmena Accubuisti. Sosia Euge optime. nunc exquire. Amphitrvo Ne interpella. perge porro dicere. Alcvmena Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul. Amphitrvo In eodem lectó? Alcvmena In eodem. Sosia Ei, non placet convivium. Amphitrvo Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus? Alcvmena Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus. Amphitrvo Vbi tu cubuisti? Alcvmena In eodem lectó tecum una in cubiculo. Amphitrvo Perdidisti. Sosia Quid tibi est? Amphitrvo Haec me modo ad mortem dedit. Alcvmena Quid iam, amabo? Amphitrvo Ne me appella.