nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus. Amphitrvo Certum est aperire atque inspicere. Sosia Vide sis signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas. Amphitrvo Aperi modo; nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. Alcvmena Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? Amphitrvo Opus mi est istuc exquisito. Sosia Iuppiter, pro Iuppiter. Amphitrvo Quid tibi est? Sosia Hic patera nulla in cistulast. Amphitrvo Quid ego audio? Sosia Id quod verúmst. Amphitrvo At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. Alcvmena Haec quidem apparet. Amphitrvo Quis igitur tibi dedit? Alcvmena Qui me rogat. Sosia Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum. Amphitrvo Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam? ain heri nos advenisse huc? Alcvmena Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. Sosia Iam illud non placet principium de osculo. Amphitrvo Perge exsequi. Alcvmena Lavisti. Amphitrvo Quid postquam lavi? Alcvmena Accubuisti.