Edepol qui facto est opus; nam haec quidem edepol laruarum plenast. Alcvmena Quid verbis opust? em tibi pateram, eccam. Amphitrvo Cedo mi. Alcvmena Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam. estne haec patera, qua donatu's donatus es illi? Amphitrvo Summe Iuppiter, quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. Sosia Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet. Amphitrvo Agedum, exsolve cistulam. Sosia Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam; nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus. Amphitrvo Certum est aperire atque inspicere. Sosia Vide sis signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas. Amphitrvo Aperi modo; nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. Alcvmena Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? Amphitrvo Opus mi est istuc exquisito. Sosia Iuppiter, pro Iuppiter. Amphitrvo Quid tibi est? Sosia Hic patera nulla in cistulast. Amphitrvo Quid ego audio? Sosia Id quod verúmst. Amphitrvo At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. Alcvmena Haec quidem apparet.