Vin proferri pateram? Amphitrvo Proferri volo. Alcvmena Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras, qua hódie meus vir donavit me. Amphitrvo Secede huc tu, Sosia, enim vero illud praeter alia mira miror maxime, si haec habet páteram illam. Sosia An etiam credis id, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur? Amphitrvo Salvom signum est? Sosia Inspice. Amphitrvo Recte, ita est ut obsignavi. Sosia Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri? Amphitrvo Edepol qui facto est opus; nam haec quidem edepol laruarum plenast. Alcvmena Quid verbis opust? em tibi pateram, eccam. Amphitrvo Cedo mi. Alcvmena Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam. estne haec patera, qua donatu's donatus es illi? Amphitrvo Summe Iuppiter, quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. Sosia Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est aut pateram hic inesse oportet. Amphitrvo Agedum, exsolve cistulam. Sosia Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;