plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. Amphitrvo Tun me heri advenisse dicis? Alcvmena Tun te abiisse hodie hinc negas? Amphitrvo Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. Alcvmena Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras? Amphitrvo Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi dixit? Alcvmena Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu pateram. Amphitrvo Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia. Sosia Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul. Amphitrvo Quid hoc sit hominis? Alcvmena Vin proferri pateram? Amphitrvo Proferri volo. Alcvmena Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras, qua hódie meus vir donavit me. Amphitrvo Secede huc tu, Sosia, enim vero illud praeter alia mira miror maxime, si haec habet páteram illam. Sosia An etiam credis id, quae in hac cistellula tuo signo obsignata fertur? Amphitrvo Salvom signum est? Sosia Inspice. Amphitrvo Recte, ita est ut obsignavi. Sosia Quaeso, quin tu istanc iubes pro cerrita circumferri?