Hanc roga. Sosia Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. Alcvmena Mirum quin te adversus dicat. Amphitrvo Sosia, age me huc aspice. Sosia Specto. Amphitrvo Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi. audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat? Sosia Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? Amphitrvo Quid nunc, mulier? audin illum? Alcvmena Ego véro, ac falsum dicere. Amphitrvo Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? Alcvmena Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. Amphitrvo Tun me heri advenisse dicis? Alcvmena Tun te abiisse hodie hinc negas? Amphitrvo Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. Alcvmena Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras? Amphitrvo Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi dixit? Alcvmena Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu pateram. Amphitrvo Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia. Sosia Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul. Amphitrvo Quid hoc sit hominis?