Primulo diluculo abiisti ad legiones. Amphitrvo Quo modo? Sosia Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi. sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. Alcvmena Vae capiti tuó. Sosia Tua istuc refert—si curaveris. Alcvmena Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo. Amphitrvo Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? Alcvmena Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium? Amphitrvo An etiam id tu scis? Alcvmena Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam expugnavisses regemque Pterelam tute occideris. Amphitrvo Egone istuc dixi? Alcvmena Tute istic, etiam adstante hoc Sosia. Amphitrvo Audivistin tu me narrare haec hodie? Sosia Vbi ego audiverim? Amphitrvo Hanc roga. Sosia Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. Alcvmena Mirum quin te adversus dicat. Amphitrvo Sosia, age me huc aspice. Sosia Specto. Amphitrvo Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi. audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat? Sosia Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? Amphitrvo Quid nunc, mulier? audin illum? Alcvmena Ego véro, ac falsum dicere. Amphitrvo Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? Alcvmena Eo fit quia mihi