Et te quoque etiam, Sosia. Sosia Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium; verum non est puero gravida. Amphitrvo Quid igitur? Sosia Insania. Alcvmena Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit: ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. Sosia Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. Amphitrvo Tu me heri hic vidisti? Alcvmena Ego, inquam, si vis decies dicere. Amphitrvo In somnis fortasse. Alcvmena Immo vígilans vigilantem. Amphitrvo Ei misero mihi. Sosia Quid tibi est? Amphitrvo Delirat uxor. Sosia Atra bili percita est. nulla res tam delirantis homines concinnat cito. Amphitrvo Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? Alcvmena Equidem ecastor sana et salva sum. Amphitrvo Quor igitur praedicas, té heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus? ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus. Alcvmena Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. Amphitrvo Quid est? Alcvmena Vera dico. Amphitrvo Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio.