Alcumena, unum rogare te volo. Alcvmena Quid vis roga. Amphitrvo Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? Alcvmena Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier? Amphitrvo Quia salutare advenientem me solebas antidhac, appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent. eo more expertem te factam adveniens offendi domi. Alcvmena Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. Sosia Tun heri hunc salutavisti? Alcvmena Et te quoque etiam, Sosia. Sosia Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium; verum non est puero gravida. Amphitrvo Quid igitur? Sosia Insania. Alcvmena Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit: ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. Sosia Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. Amphitrvo Tu me heri hic vidisti? Alcvmena Ego, inquam, si vis decies dicere. Amphitrvo In somnis fortasse. Alcvmena Immo vígilans vigilantem. Amphitrvo Ei misero mihi. Sosia Quid tibi est? Amphitrvo Delirat uxor. Sosia Atra bili percita est.