dum edormiscat unum somnum. Amphitrvo Quaene vigilans somniat? Alcvmena Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor. nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. Amphitrvo Quo in loco? Alcvmena Hic in aedibús ubi tu habitas. Amphitrvo Numquam factum est. Sosia Non taces? quid si e portu navis huc nos dormientis detulit? Amphitrvo Etiam tu quoque adsentaris húic? Sosia Quid vis fieri? non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius; si obsequare, una resolvas plaga. Amphitrvo At pol qui certa res hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum noluerit salutare. Sosia Inritabis crabrones. Amphitrvo Tace. Alcumena, unum rogare te volo. Alcvmena Quid vis roga. Amphitrvo Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? Alcvmena Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier? Amphitrvo Quia salutare advenientem me solebas antidhac, appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent. eo more expertem te factam adveniens offendi domi. Alcvmena Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. Sosia Tun heri hunc salutavisti?