quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? an te auspicium commoratum est an tempestas continet qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? Amphitrvo Dudum? quam dudum istuc factum est? Alcvmena Temptas. iam dudum, modo. Amphitrvo Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo? Alcvmena Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. Amphitrvo Haec quidem deliramenta loquitur. Sosia Paulisper mane, dum edormiscat unum somnum. Amphitrvo Quaene vigilans somniat? Alcvmena Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor. nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. Amphitrvo Quo in loco? Alcvmena Hic in aedibús ubi tu habitas. Amphitrvo Numquam factum est. Sosia Non taces? quid si e portu navis huc nos dormientis detulit? Amphitrvo Etiam tu quoque adsentaris húic? Sosia Quid vis fieri? non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, ex insana insaniorem facies, feriet saepius; si obsequare, una resolvas plaga. Amphitrvo At pol qui certa res hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum noluerit salutare. Sosia Inritabis crabrones. Amphitrvo Tace.