numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero. Amphitrvo Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. Alcvmena Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. Amphitrvo Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam. valuistin usque? exspectatun advenio? Sosia Haud vidi magis. exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. Amphitrvo Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo. Alcvmena Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris? Amphitrvo Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium. Alcvmena Cur negas? Amphitrvo Quia vera didici dicere. Alcvmena Haud aequom facit qui quod didicit id dediscit. an periclitamini quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? an te auspicium commoratum est an tempestas continet qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? Amphitrvo Dudum? quam dudum istuc factum est? Alcvmena Temptas. iam dudum, modo. Amphitrvo Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo? Alcvmena Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. Amphitrvo Haec quidem deliramenta loquitur. Sosia Paulisper mane,